Dekret o zaštitniku Biskupije

CONGREGATIO DE CULTU DIVINO
ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM

Prot. 404/98/L

POSEGANAE

Sanctum Laurentium, diaconum et martyrem, qui pro ope Ecclesiae semetipsum tradidit ac passionem meruit martyrii, clerus et christifideles dioecesis Poseganae singulari necnon assiduo cultu prosequuntur.

Inde Excellentissimus Dominus Antonius Skvorcevic, Episcopus Poseganus, communia vota excipiens, electionem Sancti Laurentii, diaconi et martyris, in Patronum apud Deum eiusdem Dioecesis rite approbavit. Idem vero, litteris die 7 mensis februarii 1998 datis, enixe rogat ut electio et approbatio huiusmodi, iuxta Normas de Patronis constituendis et ad normam Instructionis “de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis”, n. 30, confirmentur.

Congregatio porro de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, vigore facultatum sibi a Summo Pontifice IO ANNE PAULO H tributarum, attentis expositis, cum electionem et approbationem ad iuris praescriptum peractas esse constet, precibus annuit atque

SANCTUM LAURENTIUM, DIACONUM ET MARTYREM
PATRONUM APUD DEUM
DIOECESIS POSEGANAE

confirmat, omnibus cum iuribus atque liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 1 mensis aprilis 1998.

Georgius Card. Medina E.
Praefectus

Gerardus M. Agnelo
Archiepiscopus a Secretis